Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis
auditores,1 Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde [p. 121]
eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et
eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset
causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo
ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum
putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te2
dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota
vestra confligendum puto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.