Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[39]
At etiam Athenis, ut e patre1 audiebam
facete et urbane Stoicos irridente,2 statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus
significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum:
'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum
affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si
voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—
“Non est igitur voluptas bonum.”3 Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum
est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec4 manus esse contenta posset nec [p. 18]
ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro
placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum,
fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret,
quia, quod dolore caret, id in voluptate est.
12.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.