Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
Atque adhuc ea dixi, causa cur1 Zenoni non fuisset,
quam ob rem a superiorum auctoritate discederet.
nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere
aliquid vis aut nos iam longiores sumus.
Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam
disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri
potest.
Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de
virtutibus disputare?
1 cur N2 in ras., cum BERV. Recte interpr. C. F. W. Mue.: Quae adhuc dixi, ea erant, ex quibus appareret, cur causa non fuisset
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.