[3]
ego autem
si1 omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter
oratio mea exire atque2 in volgus emanare poterit. deinde quod
ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et
amplitudinem3 neque temere dicto concedi propter aetatem et
prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea
quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae
meae4 poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam
cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.