[34]
estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano1
simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus
vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola
factum est, magis2 indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non3
est ferendum4. nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod
defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris
eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices,
explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime
quae res totum iudicium contineat et quibus de5 rebus nos dicere
oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.