[147]
scis hunc nihil habere, nihil audere1,
nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen
oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec
quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc
indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e
patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero
nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici2 filia, Nepotis sorore,
spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum3, amplissimos
patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier,
virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum
dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude
redderet.