[95]
videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci
abs te, T. Rosci, facta sunt1; quae ita aperta et manifesta sunt ut
medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi2 es,
T. Rosci3, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non
pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva
fide possim
parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in
mentem oris tui. Tene4, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent,
ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri
videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio
versarere et sederes cum accusatore? qua in5 re nihil aliud adsequeris
nisi ut ab omnibus
mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.