[30]
pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis,
bona adempta, possessa1, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque
insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur?
tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen
incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia
comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet2 utrum malit
cervices T. Roscio dare an insutus in culleum3 per summum dedecus
vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui
libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est45 non
deest profecto, iudices.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.