This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
reductis in curiam legatis
tum consul "non adeo maiestatis" inquit "populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti,
ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus
causam accusantibus Graecis fuerim.
[2]
sed non quid ego
fecerim in disquisitionem venit, — nam quidquid in
hostibus feci ius belli defendit—, sed quid isti pati
debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest,
nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim.
[3]
sin autem
desciverunt a populo Romano, legatos nostros ferro
atque armis petierunt, urbem ac moenia clausernnt,
exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt,
quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur?
[4]
tradentis urbem principes Syracusanorum aversatus
sum; Sosim et Moericum Hispanum, quibus tantam
rem crederem, potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis:
quis est vestrum,
[5]
qui se mihi portas aperturum, qui
armatos milites meos in urbem accepturum promiserit?
odistis et exsecramini eos, qui fecerunt, et ne hic
quidem contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum
abest, ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis.
[6]
ipsa
humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt,
maximo argumento est me neminem, qui navatam
operam rei publicae nostrae vellet, aversatum esse.
[7]
et
antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis
nunc ad conloquium eundo temptavi pacem; et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec
mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus
tandem vi atque armis Syracusas cepi.
[8]
quae captis
acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses victos
iustius quam apud victoris populi senatum quererentur.
[9]
ego patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus
[p. 330]
essem, numquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me
fecisse.
[10]
ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne,
magis rei publicae interest quam mea. quippe mea
fides exsoluta est; ad rem publicam pertinet, ne acta
mea rescindendo alios in posterum segniores duces
faciatis.
[11]
et quoniam coram et Siculorum et mea verba
audistis, patres conscripti, simul templo excedemus,
ut me absente liberius consuli senatus possit." ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.