This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. [p. 98]haec, quae augendae amplitudinis eius 1causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt.
[2]
Lacedaemonii deinde introducti sunt. multae et parvulae disceptationes iactabantur; sed, quae maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnaverant, necne, inique an iure occidissent,
[3]
quos occiderant, vertebatur, et, utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset.
[4]
restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio, scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.
[5]
[p. 99]legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex 2 veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico.
[6]
cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, inmemor sim propositi, quo statui non ultra adtingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.