This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. Samnitibus pro superba pace infestissimum
cernentibus renatum bellum, omnia1 quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis
esse;
[2]
et sero ac nequiquam laudare senis Ponti
utraque consilia, inter quae se media lapsos via2 victoriae possessionem pace incerta mutasse; et
beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos
cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos
tollere vel amicos facere.
[3]
adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi
nutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio
Postumium quam Pontium incruenta victoria inter
Samnites faceret,
[4?]
et geri posse bellum Romani pro
victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et
vicisse crederent Romanum.
[p. 206]
inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et3 Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium—
fuisse et Satricanos cum iis satis constat—nocte
occupata est. timor inde mutuus utrosque usque
ad lucem quietos tenuit;
[6]
lux pugnae initium fuit,
quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis
dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis
multitudo tamen4 Fregellani sustinuerunt.
[7]
fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis
passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset.
ea spes remisit a certamine animos, et passim arma
iactari coepta.
[8]
pertinacior pars armata per aversam
portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos
igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites
concremaverunt.
[9]
consules inter se partiti provincias, Papirius in
Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani
obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius
in Samnio substitit adversus Caudinas legiones.
[10]
distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad
Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec
manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant.
[11]
optimum visum est committere rem fortunae
[p. 208]
et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem5 copias educunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.