Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CUM Fabius Gurges cos.
male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret,
Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili ignominiam
eo maxime senatum movit quod iturum se filio legatum
pollicitus est,
idque praestitit.
eius consiliis et opera
filius consul adiutus caesis Samnitibus triumphavit;
C.
Pontium,
imperatorem Samnitium,
ductum in triumpho,
securi percussit.
cum pestilentia civitas laboraret,
missi
legati ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent,
anguem,
qui se in navem eorum contulerat,
in quo
ipsum numen esse constabat,
deportaverunt;
eoque in
insulam Tiberis egresso eodem loco aedis Aesculapio
constituta est.
L.
Postumius consularis,
quoniam,
cum
exercitui praeesset,
opera militum in agro suo usus erat,
damnatus est.
pacem petentibus Samnitibus1 foedus quarto renovatum est.
Curius Dentatus cos.
Samnitibus caesis et
Sabinis,
qui rebellaverant,
victis et in deditionem acceptis
bis in eodem magistratu triumphavit.
coloniae deductae
sunt Castrum Sena Hadria.
triumviri capitales tune
primum creati sunt.
censu acto lustrum conditum est.
censa sunt civium capita CCLXXII.
Plebs propter aes
alienum post2 graves et longas seditiones ad ultimum secessit in laniculum,
unde a Q.
Hortensio dictatore
deducta est;
isque in ipso magistratu decessit.
res
praeterea contra Vulsinienses gestas continet,
item adversus Lucanos,
contra quos auxilium Thurinis3 ferre placuerat.
[p. 548]