This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Sed quemadmodum natura quosdam proclives
in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem
possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram
mentem in querellas parat.
[2]
Sed omnia ista initia
causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae
si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare
difficile est, nec licet semel mixta nascentium
elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut
[p. 208]
calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris
Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim
corpora et animi cum corpore tumescent.
[3]
Labor illos
citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut
consumatur calor nimiusque ille fervor despumet.
Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat
animos et temperat.
[4]
Umidioribus siccioribusque et
frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia
metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et
suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia
ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis
contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum
est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis
curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.