Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Non est quod patrocinium nobis quaeramus
et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut
inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit ?
Non est quod dicas excidi non posse ; sanabilibus
aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat. Nec, ut quibusdam
visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ;
[p. 196]
plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio.
[2]
Facilis est ad beatam vitam via ; inite modo bonis
auspiciis ipsisque dis bene iuvantibus. Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi
quiete otiosius, quid ira laboriosius ? Quid clementia
remissius, quid crudelitate negotiosius ? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique
virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.
[3]
Debet ira removeri—hoc ex parte fatentur etiam qui
dicunt esse minuendam ; tota dimittatur, nihil profutura est. Sine illa facilius rectiusque scelera
tollentur, mali punientur et transducentur in melius.
Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei
ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum
sollicitius observet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.