[133]
alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi
causa1 rus amoenum et suburbanum, plura praeterea
praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum.
domus referta2 vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa
quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid
praeco enumeraret3 audiebant fundum venire arbitrarentur. quid
praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum
tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse?
tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et
rapinis coacervari una in domo4 potuit. familiam vero quantam et
quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.