[113]
itane est? in minimis rebus
qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse
est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae
sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum1 adfecerit,
is inter honestos homines
atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus
etiam neglegentia in crimen mandati2 iudiciumque infamiae3 vocatur4,
propterea quod, si recte5 fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit
non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta
atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum
laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit
maculaque adfecerit6, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio
damnabitur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.