[55]
nemo nostrum est, Eruci,
quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes
qua de causa huic1 inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te
adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse
oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam2 putares
aliquid valere oportere.