[94]
dices: 'quid postea, si Romae adsiduus fui?'
respondebo: 'at ego omnino non fui.' — fateor me sectorem esse,
verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. —
non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.
— at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe
absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re
intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi;
quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso
verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare
quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est,
vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.