[107]
haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa
coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona
Chrysogonum accessisse impulsu suo. si eum qui indici causa1 partem
acceperit oculis cernetis2, poteritisne dubitare, iudices,
qui3 indicarit? qui sunt igitur in istis bonis quibus partem
Chrysogonus dederit? duo Roscii. num quisnam praeterea? nemo
est, iudices. num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam
Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?