[17]
erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum
alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce
praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset
quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria
metuebat. nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni
cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi:1
alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic
autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique2 ante hanc pugnam
tiro esset quod sciam3, facile ipsum magistrum scelere audaciaque
superavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.