Canis parturiens.
Habent insidias hominis blanditiae mali:Quas ut vitemus versus subiecti monent.
Canis parturiens cum rogasset alteram,
Ut fetum in eius tugurio deponeret,
5Facile impetravit: dein reposcenti locum
Preces admovit, tempus exorans breve,
Dum firmiores posset catulos ducere.
Hoc quoque consumpto flagitari validius
Cubile coepit. Si mihi et turbae meae
10Par inquit esse potueris, cedam loco.