Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum
boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.
[2]
Sequatur vel mala, dum bene merentis. “At
[p. 350]
volgus animosa miratur et audaces in honore sunt,
placidi pro inertibus habentur.” Primo forsitan
aspectu ; sed simul aequalitas vitae fidem fecit non
segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos
populus idem colitque.
[3]
Nihil ergo habet in se utile
taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario
mala, ferrum et ignes. Pudore calcato caedibus
inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil
vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non
infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in
odium obcalluit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.