previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iamque manus Colchis crinemque intenderat astris,
carmina barbarico fundens pede, teque ciebat,
70Somne pater: 'Somne omnipotens, te Colchis1 ab omni
orbe voco inque unum iubeo nunc ire draconem,
quae freta saepe tuo domui, quae nubila cornu
fulminaque2 et toto quicquid micat aethere; sed nunc,
nunc age maior ades fratrique simillime Leto.3
75te quoque, Phrixeae pecudis fidissime custos,
tempus ab hac oculos4 tandem deflectere cura.
quem metuis me adstante5 dolum? servabo parumper
ipsa nemus; longum interea tu pone laborem.'
[p. 185] ille haut Aeolio discedere fessus ab auro
80nec dare permissae, quamvis iuvet,6 ora quieti
sustinet; ac primi percussus nube soporis
horruit et dulces excussit ab arbore7 somnos.
contra Tartareis Colchis spumare venenis8
cunctaque Lethaei quassare silentia rami
85perstat et adverso luctantia lumina cantu
obruit9 atque omnem linguaque manuque fatigat
vim Stygiam, ardentes donee sopor occupet iras.
iamque altae cecidere iubae, nutatque coactum10
iam caput atque ingens extra sua vellera cervix,
90ceu refluens Padus aut septem proiectus in amnes
Nilus et Hesperium veniens Alpheos in orbem.
ipsa caput cari postquam Medea draconis11
vidit humi, fusis circum proiecta lacertis
seque suumque12 simul flevit crudelis aluminum:
95'non ego te sera talem sub nocte videbam
sacra ferens epulasque tibi, nee talis hianti
mella13 dabam ac nostris nutribam fida venenis.
quam gravida nunc mole iaces, quam segnis inertem
flatus habet; nec te saltem, miserande, peremi.
100heu14 saevum passure diem: iam nulla videbis
vellera, nulla tua fulgentia dona sub umbra.
cede adeo inque aliis senium nunc digere15 lucis
immemor, oro, mei, nec me tua sibila toto
exagitent infesta mari. sed tu quoque cunctas,
105Aesonide, dimitte16 moras atque effuge raptis
velleribus. patrios exstinxi noxia tauros;
[p. 186] terrigenas in fata17 dedi; fusum ecce draconis
corpus habes, iamque omne nefas, iam, spero, peregi.'
quaerenti tunc deinde viam, qua se arduus heros
110ferret ad aurigerae18 caput arboris,'eia, per ipsum
scande age et adverso gressus' ait 'imprime dorso.'
nec mora fit. dictis fidens Cretheia proles
calcat et aeriam quamvis perfertur ad ornum,
cuius adhuc rutilam servabant bracchia pellem,
115nubibus accensis similem aut cum veste recincta
labitur ardenti Thaumantias obvia Phoebo.
corripit optatum decus extremumque laborem
Aesonides, longosque sibi gestata per annos
Phrixeae monumenta fugae vix reddidit arbor
120cum gemitu, tristesque super coiere tenebrae.
egressi relegunt campos et fluminis ora
summa petunt. micat omnis ager, villisque19 comantem
sidereis totos pellem nunc fundit in artus,
nunc in colla refert, nunc implicat ille sinistrae.
125talis ab Inachiis Nemeae Tirynthius antris
ibat, adhuc aptans20 umeris capitique leonem.
ut vero sociis, qui tunc praedicta tenebant
ostia, per longas apparuit aureus umbras,
clamor ab21 Haemonio surgit grege; se quoque gaudens
130promovet ad primas iuveni ratis22 obvia ripas.
praecipites agit23 ille gradus atque aurea misit
terga prius; mox attonita24 cum virgine puppem
insilit ac rapta victor consistit in hasta.

1 colchis M, colchidis V

2 in marg infer. add. V1 | Fluminaque VM, corr.Bon.1

3 laeto M, loto V

4 oculos M, oculis V

5 me adstante Heinsius, meis tande V, me stante C, me instante T, me hic stante cod. regius, miserande Meynke parumper M, pan┼ęper V

6 iuvet Heinsius, iubet V

7 ab arbore V, corpore Heinsius | somnos M2, somnus V

8 uenenis M, om V

9 obruit Iunt.1, Orruit V

10 desunt in V uno folio exscisso

11 draconis M2N, dracones M

12 Seque suumque M2, Sed suumque MU, Se seuumque NF, Seque seuumque T

13 Mella M2N, Melle M | nutribam M, turbam N

14 heu T1 Aid., Nec M, cod. Bon.et Burmanni, Ne NT | passure lunt.1, passura MNT

15 digere N, degenere M, degere M2, egere Renkema,

16 hic C desiit | demitte N, demicte M

17 in fata Pius, infesta codd.

18 aurigerae N, arigerae M

19 uillisque N, nillisque M

20 aptans N, captans V

21 ab M2, ad V

22 ratis M2T, rates V

23 agit M, ait V

24 atnotita V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: