previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est.

[1a] Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est1, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest: sed expeditius in puero, quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarumdam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parva juxtaque eam cutis spatiosior, brevis ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. [1b] Curatio autem eorum, quibus id naturale est, ejusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat; ibique deligatur: deinde, juxta pubem, in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur; magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter, vel venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat, et id impleat, satisque velamenti supra latitudo plagae praestet. Sed, donec cicatrix sit, vinctum esse id debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est. Non ita dolet, quia, summo soluto, diduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluit. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem: tum multa frigida aqua fovetur; emplastrumque circa datur, quod valenter inflammationem reprimat; proximisque diebus....2) et prope a fame victus est, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi jam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum: super glandem autem, adverso emplastro imposito, induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur; superior ita sanescat, ne inhaereat.

[2] Contra, si glans ita contecta est, ut nudari non [p. 306] possit, quod vitium Graeci φίμωσιν appellant, aperienda est; quod hoc modo fit3: subter a summa ora, cutis inciditur recta linea usque ad frenum; atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, done cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio atterendo ulcus sordidum reddit.

Infibulare quoque adolescentulos interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consuerunt: ejusque haec ratio est. Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae revertuntur, nimis apprehensum est, et ultra notari debet: si glans ab his libera est, is locus idoneus fibulae est. tum, qua notae sunt, cutis acu filum ducente transsuitur, ejusque fili capita inter se deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur, quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua, quam inter necessaria est.

1 P. Aeg. VI, 53

2 Veteres libri habent proximisque diebus, ut prope a fame victus est. Sed evidens est, post verba proximisque diebus aliqua deesse. Palavicinus legit proximisque diebus ut prope a fame victus est, abstineat. Lindenius vero ita supplet, proximisque diebus abstinere, donec prope a fame victus sit. Haec quidem videtur esse Celsi sententia; sed constructio laborat, nisi nova adhibita licentia, verbo abstinere additur debet.

3 P. Aeg. VI, 55

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: