11. in Lisiam
Lisia quid redolet? Sapit hec tibi Lisia mella?Et reris soli grata sit illa tibi?
Atque tuam reputas? Tamen hec in fornice uiuit
Et tua, non uultus diligit illa tuos.
5Ac siquem illa colit, non te, puto, diligat illa,
Alter inest oculis gratior usque suis,
Quem nosti et tectum ducit noctesque diesque
Et simulat quod se nulla puella uelit.
Ut tibi uera loquar: meretrix est. Ergo mariti
10Iura negat multos nunc habitura procos.
Lisia si placeat, placet hec tua Lisia multis,
Sed magis illa colit qui magis inde dabit.