19. in Cinthiam
Cinthia, quid ploras? Nitidos quid turbat ocellos?Quis modo te fletus, quis modo langor habet?
Si tibi deformis facies inuisa mariti,
Si dolor inculto est concubuisse uiro,
5Desine flere, precor; ne sit tibi causa dolendi
Abs te quod magni debuit eris emi.
Nam te potes acceptas a corruptore tabellas
Et legere et pulchro reddere uerba proco.
Ipse, licet norit quod te formosus adulter
10Tractet, adhuc molli pectore cuncta feret.
Femina deformi uidua est que nupsit amanti
Proque suo poterit se gerere arbitrio.
Sepe licet uideas turgescere coniugis ora,
Uicta supercilio mox cadet ira tuo.
15Ipse petet ueniam tanquam peccauerit et te
Leserit et quicquid poscitur inde dabit
Atque tuo tantum contentus uiuet amore
Nec petet assiduis tecta aliena dolis.
Formosum contra si sis sortita maritum,
20Te miseram! Quantis falleret ille modis!
Non tibi, sed multis natum se crederet et quod
Das modo sola daret plurima turba sibi.
Forma uiri nuptis nimium est damnosa puellis:
Quam dolet Oenone substinuisse Parim!
25Iupiter ut nulli placeat Saturnia uellet,
Egregium Eneam plorat Elissa suum.
Ergo tuo inculto uiuas contenta marito
Et tibi quod desit mox aliunde pete.