This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Satvrio
Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum
servo atque obtineo et magna cum cura colo.
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,
quin parasitando paverint ventres suos:
5patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos
quasi mures semper edere alienum cibum,
neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
atque eis cognómentum erat durís Capitonibus.
unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.
10neque quadrupulari me volo, neque enim decet
sine meo periclo ire aliena ereptum bona,
neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor?
nam publicae rei causa quicumque id facit
magis quám sui quaesti, animus induci potest,
15eum esse civem ét fidelem ét bonum.
sed ...
si legirupam qui damnet, det in publicum
dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:
ubi quadrupulator quempiam iniexit manum,
20tantidem ille illi rursus iniciat manum,
ut aequa parti prodeant ad tris viros:
si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant,
qui hic albo rete áliena oppugnant bona.
sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam,
25ubi sint magistratus, quos curare oporteat?
nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias,
quieríntne recte necne, num afuerit febris,
opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.
sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.