previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satvrio

Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo

perennitatique adeo huic, perpetuo cibus

ut mihi supersit, suppetat, superstitet:

sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.

5quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;

communicavi tecum consilia omnia.

ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.

venibis tu hodie, virgo.

Virgo
Amabo, mi pater,

quamquam libenter escis alienis studes,

10tuin véntris causa filiam vendas tuam?

Sat.

Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali

te potius vendam quam mea, quae sis mea.

Vir.

Vtrum pro ancilla habes an pro filia?

Sat.

Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.

15meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.

Vir.

Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen,

quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,

modice et modeste meliust vitam vivere;

nam ad paupertatem si admigrant infamiae,

20gravior paupertas fit, fides sublestior.

Sat.

Enim véro odiosa es.

Vir.
Non sum, neque me esse arbitror,

quom parva natu recte praecipio patri.

nam inimici famam non ita ut natast ferunt.

Sat.

Ferant eantque maximam malam crucem;

25neque ego ínimicitias omnes pluris existimo,

quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.

Vir.

Patér, hominum immortalis est infamia;

etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.

Sat.

Quid? metuis, ne te vendam?

Vir.
Non metuo, pater.

30verum insimulari nolo.

Sat.
At nequiquam nevis.

meo modo istuc potius fiet quam tuo

fiat. quae hae res sunt?

Vir.
Cogita hoc verbum, pater:

erus minatus est malum servo suo,

tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum,

35dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!

ego nunc quod non futurumst formido tamen.

Sat.

Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

quae praeter sapiet quam placet parentibus.

Vir.

Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

40quae reticet, si quid fieri pervorse videt.

Sat.

Malo cavere meliust te.

Vir.
At si non licet

cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.

Sa.

Malusne égo sum?

Vi.
Non es, neque me dignumst dicere,

verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.

Sat.

45Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia

non demovebor.

Vir.
At, meo liceat modo,

sapienter potius facias quam stulte.

Sat.
Lubet.

Vir.

Lubere per me tibi licere intellego;

verum lubere hau lubeat, liceat mihi.

Sat.

50Futura es dicto oboediens an non patri?

Vir.

Futura.

Sat.
Scis iam tibi quae praecepi?

Vir.
Omnia.

Sat.

Et ut surrupta fueris?

Vir.
Docte calleo.

Sat.

Et qui parentes fuerint?

Vir.
Habeo in memoria.

necessitate me mala ut fiam facis.

55verum videto, me ubi voles nuptum dare,

ne haec fama faciat repudiosas nuptias.

Sat.

Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides?

quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur:

dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.

Vir.

60Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,

me esse indotatam.

Sat.
Cave sis tu istuc dixeris.

pol deum virtute dicam et maiorum meum,

ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:

librorum eccillum hábeo plenum soracum.

65si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,

dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,

atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:

cum hac dote poteris vel mendico nubere.

Vir.

Quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater?

70vel tu me vende vel face quid tibi lubet.

Sat.

Bonum aequomque oras. sequere hac.—

Vir.
Dicto sum audiens.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (50 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: