previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dordalvs

Qui súntqui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac,

solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam.

perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor,

ita Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit.

5vehiclum árgenti miser éieci amisi, neque quam ób rem eieci, hábeo.

qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas

male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit.

quia fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust;

quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, vivam,

10siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spérosed quid ego áspicio?

hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir,

salvéto, et tu, bona líberta.

Tox.
Dordálus hic quidemst.

Sag.
Quin iúbe adire.

Tox.

Adi, libet.

Sag.
Agite, adplaúdamus.

Tox.
Dordále, homo lepidissúme, salve.

locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben puere?

Dor.

15Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam.

Paeg.

At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiamtuum.

Dor.

Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti,

ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast?

Tox.

Iurgium hínc auféras, si sápias.

Dor.

20At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti?

Lemn.
Stúltitiast,

cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te

magis pár agerest.

Dor.
Vrítur cor mi.

Tox.
Da illí cantharum, extingue ígnem, si

cor úritur, caput ne ardéscat.

Dor.

Lúdos me fácitis, intéllego.

Tox.

25Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium?

quín elude, út soles, quándo libér locust hic.

huí, babae, básilice te íntulisti ét facete.

Paeg.

Decét me facétum esse, et húnc inridére

lenónem lubídost, quandó dignus ést.

Tox.

30Perge út coeperás.

Paeg.
Hoc, léno, tibí.

Dor.

Perií perculít me prope.

Paeg.
Em, serva rúsum.

Dor.

Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest.

Paeg.

Viden út tuis dictis páreo?

sed quín tu meís contra itém dictis sérvis

35atque hóc, quod tibí suadeó, facis?

Dor.
Quid ést id?

Paeg.

Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te.

Dor.

Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipióne

malúm magnum dém.

Paeg.
Vteré, te condóno.

Tox.

Iam iám, Paegnium, da paúsam.

Dor.

40Égo pol vos erádicabo.

Paeg.
At te ílle, qui suprá nos habitat,

qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.

Tox.

Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.

iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.

Dor.

Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.

Sag.

45Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea

faciebat. vide vero, si tibi satis placet.

Tox.
Me quoque volo

reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.

Dor.

Malum ego vobis dabo, ni abitis.

Sag.
Etiam muttis, impudens?

iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.

D.

50iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem.

T.

Tace, stulte: hic eius geminust frater.

D.
Hicinest?

T.
Ac geminissumus.

Dor.

Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient.

Sag.
Qui te perdidit:

nám ego nil merui.

Dor.
At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.

Tox.

Agite sultis, hunc lúdificemus.

Lemn.
Nisi si dignust, non opust.

55et me haud par est.

Tox.
Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo.

Lemn.

At tamen nontamen

Tox.
Cave ergo sis maló, et sequere me.

te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me

foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.

sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,

60nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,

id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.

Lemn.

Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.

Tox.

Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.

... gráphice hunc volo ludíficari.

Lemn.
Meo ego ín loco sedulo cúrabo.

Dor.

65Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt.

Sag.
Heus vos.

Tox.

Quid aís?

Sag.
Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur?

hicinést, qui fuit quondám fortis?

D.
Quae haec rés est? ei, colaphó me icit.

malum vóbis dabo.

Tox.
At tibi nós dedimus dabimúsque etiam.

Dor.
Ei, natis pérvellit.

Paeg.

Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae.

Dor.
Loqueré tu etiam, frustúm pueri?

Lemn.

70Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam.

Dor.

Mea Ignávia, tu nunc me ínrides?

L.

Quíane te vocó, bene ut tíbi sit?

D.
Nólo mihi bene ésse.

L.
Ne sit.

Tox.

Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt?

Dor.

Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam.

Tox.

75Satis súmpsimus súpplici iam.

Dor.
Fateór, manus vobís do.

Tox.

Et póst dabis sub fúrcis.

Sag.

Abi íntroin crucem.

Dor.
Án me hic parum éxercitum hísce

habént?

Tox.
Convenísse te Tóxilum me ...

spéctatores, bene valete. leno periit. plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (77 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: