previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Agorastocles

Ain tibi dixe Syncerastum, Milphio,

eas ésse ingenuas ambas surrupticias

Charthaginiensis?

Milphio
Aio, et, si frugi esse vis,

eas líberali iam adseres causa manu.

5nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati

servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.

Han.

Pro di immortales, opsecro vostram fidem,

quam orationem hanc aures dulcem devorant.

creta est profecto hórum hominum oratio,

10ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.

Agor.

Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.

Mil.

Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?

aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.

Agor.

Incipere multost quam impetrare facilius.

Mil.

15Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?

numnam in balineis circumductust pallio?

Agor.

Facies quidem edepol Punicast.

Mil.
Guggast homo.

servos quidem edepol veteres antiquosque habet.

Agor.

Qui scis?

Mil.
Viden homines sarcinatos consequi?

20atque ut opinor digitos in manibus non habent.

Agor.

Quid iam?

Mil.
Quia incedunt cum anulatis auribus.

Han.

Adibo hosce atque áppellabo Punice.

si respondebunt, Punice pergam loqui;

si non, tum ad horum mores linguam vertero.

Mil.

25Quid ais tu? écquid commeministi Punice?

Agor.

Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,

qui illim sexennis perierim Carthagine?

Han.

Pro di immortales, plurumi ad illum modum

periere pueri liberi Carthagine.

Mil.

30Quid ais tu?

Agor.
Quid vis?

Mil.
Vin appellem hunc Punice?

Agor.

An scis?

Mil.
Nullus me est hodie Poenus Poenior.

Agor.

Adi atque appella, quid velit, quid venerit,

qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.

Mil.

Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?

Han.

35Anno byn mytthymballe udradait annech.

Agor.

Quid ait?

Mil.
Hannonem se esse ait Carthagine,

Carthaginiensis Mytthumbalis filium.

Han.

Avo.

Mil.
Salutat.

Han.
Donni.

Mil.
Doni volt tibi

dare hic nescio quid. audin pollicitarier?

Agor.

40Saluta hunc rursus Punice verbis meis.

Mil.

Avo donni inquit hic tibi verbis suis.

Han.

Me har bocca.

Mil.
Istuc tibi sit potius quam mihi.

Agor.

Quid ait?

Mil.
Miseram esse praedicat buccam sibi.

fortasse medicos nos esse arbitrarier.

Agor.

45Si ita est, nega esse; nolo ego errare hospitem.

Mil.

Audin tu?

Han.
Rufeyn nyccho issam.

Agor.
Sic volo

profecto vera cuncta huic expedirier.

roga númquid opus sit.

Mil.
Tu qui zonam non habes,

quid in hanc venistis urbem aút quid quaeritis?

H.

50Muphursa.

A.
Quid ait?

H.
Miuulec hianna.

A.
Quid venit?

Mil.

Non audis? mures Africanos praedicat

in pompam ludis dare se velle aedilibus.

Han.

Lech lachanna nilimniichto.

Agor.
Quid nunc ait?

Mil.

Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:

55nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.

Agor.

Mercator credo est.

Han.
Assam.

Mil.
Arvinam quidem.

Han.

Palu mirga detha.

Agor.
Milphio, quid nunc ait?

Mil.

Palas vendundas sibi ait et mergas datas,

ad messim credo, nisi quid aliud sapis.

60ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.

Agor.

Quid istuc ad me?

Mil.
Certiorem te esse volt,

ne quid clam furtim se accepisse censeas.

Han.

Mufonnim siccoratim.

Mil.
Hem, cave sis feceris

quod hic te órat.

Agor.
Quid ait aut quid orat? expedi.

Mil.

65Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo

lapides imponi multos, ut sese neces.

Han.

Gunebbal samem lyryla.

Agor.
Narra, quid est?

quid ait?

Mil.
Non hercle nunc quidem quicquam scio.

Hann.

At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.

70servom hercle te esse oportet et nequam et malum,

hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.

Mil.

At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,

qui huc advenisti nos captatum, migdilix,

bisulci lingua quasi proserpens bestia.

Agor.

75Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.

maledicere huic tu temperabis, si sapis.

meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui.

Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.

Han.

O mi popularis, salve.

Agor.
Et tu edepol, quisquis es.

80et si quid opus est, quaeso, dic atque impera

popularitatis causa.

Han.
Habeo gratiam.

verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filium

quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.

sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem?

Agor.

85Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium,

ego sum ipsus quem tu quaeris.

Han.
Hem, quid ego audio?

Agor.

Antidamae gnatum me esse.

Han.
itast, tesseram

conferre si vis hospitalem, eccam attuli.

Agor.

Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.

Han.

90O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater

patritusergo hospes Antidamas fuit.

haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.

Agor.

Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.

nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,

95unde súm oriundus.

Han.
Di dent tibi omnes quae velis.

quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini

gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.

Agor.

Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos

emit, et is me sibi adoptavit filium.

Han.

100Demarcho item ipse fuit adoptaticius.

sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,

ecquid meministi tuom parentum nomina,

patris atque matris?

Agor.
Memini.

Han.
Memoradum mihi,

si novi forte aut si sunt cognati mihi.

Agor.

105Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.

Han.

Patrem atque matrem viverent vellem tibi.

Agor.

An mortui sunt?

Han.
Factum, quod aegre tuli. †

nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;

pater tuos, is erat frater patruelis meus,

110et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,

quo me privatum aégre patior mortuo.

sed ita est, ut tu sis Iahonis filius,

signum esse oportet in manu laeva tibi,

ludenti puero quod memordit simia.

115ostende, inspiciam.

Agor.
Em ostendo.

Han.
Aperi. audi atque ades:

...

Agor.

Mi patrue, salve.

Han.
Ét tu salve, Agorastocles.

iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.

Mil.

Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo.

120sed te moneri num nevis?

Han.
Sane volo.

Mil.

Paterna oportet filio reddi bona.

aequomst habere hunc bona quae possedit pater.

Han.

Haud postulo aliter: restituentur omnia;

suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit.

Mil.

125Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.

Han.

Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.

Mil.

Festivom facinus venit mi in mentem modo.

Han.

Quid id est?

Mil.
Tua opus est opera.

Han.
Dic mihi quid lubet:

profecto uteris, ut voles, operam meam.

130quid est negoti?

Mil.
Potin tu fieri subdolus?

Han.

Inimico possum, amico ínsipientia est.

Mil.

Inimicus hercle est huius.

Han.
Male faxim lubens.

Mil.

Amat ab lenone hic.

Han.
Facere sapienter puto.

Mil.

Leno hic habitat vicinus.

Han.
Male faxim lubens.

Mil.

135Ei duae puellae sunt meretrices servolae

sorores: earum hic alteram efflictim perit,

neque eam incestavit umquam.

Han.
Acerba amatiost.

Mil.

Hunc leno ludificatur.

Han.
Suom quaestum colit.

Mil.

Hic illi malam rem dare volt.

Han.
Frugist, si id facit.

Mil.

140Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,

ut te allegemus, filias dicas tuas

surruptasque esse parvolas Carthagine ...

manu líberali causa ámbas adseras,

quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?

Han.

145Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae

cum nutrice una sunt surruptae parvolae.

Mil.

Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.

Han.

Pol magis quam vellem.

Mil.
Eu hércle mortalem catum,

... malum crudumque, estolidum et subdolum.

150ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.

me quoque dolis iam superat architectonem.

Han.

Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.

Mil.

Statura hau magna, corpore aquilost.

Han.
Ipsa east.

Mil.

Specie venusta, óre atque oculis pernigris.

Han.

155Formam quidem hercle verbis depinxti probe.

Mil.

Vin eam videre?

Han.
Filias malo meas.

sed i átque evoca illam; eae meae sunt filiae,

si illarum est nutrix, me continuo noverit.

Mil.

Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat

160foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (101 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: