This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
Alia quaedam dicent, credo, magna
antiquorum esse peccata, quae ille veri1 investigandi
cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in
bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res
iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi
bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa,
quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse
per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda.
[p. 129]
ea denique omni vita, quae in una virtute2 consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae
essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa
virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non
possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum
sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores,
morbos, debilitates repellant.
9.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.