This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
Quibus expositis facilis est
coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae
plurimum habent1 dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime.
ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur
animique virtutes non voluntarias vincant virtutes
voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur
multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim
omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae
aut sine animo sunt2 aut3 non4 multo secus, earum5
summum bonum in corpore est, ut non inscite illud
dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum
pro sale, ne putisceret.67
14. sunt autem bestiae quaedam,
in quibus inest aliquid8 simile virtutis, ut in leonibus,
ut in canibus, in equis,9 in quibus non corporum
solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex
parte motus quosdam videmus. in homine autem
summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua
virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam
etiam atque etiam explicandam putant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.