This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
altera item res, prope aeque longo neglecta
silentio, relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis
conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi
tandem aequum esse dixit;
[2]
nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam
[p. 505]
esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni, quo conlatae pecuniae essent, pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi
aerario nec plebe ad tributum sufficiente.
[3]
grata ea
patribus admonitio fuit, iussisque referre consulibus
decreverunt, ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii, qui tum essent, duas tertii
et quinti consules numerarent.
[4]
omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem
fuerant, legatorum adventu vulgatae sunt.
[5]
nec tam
Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut
neglegentia iras hominum inritavit.
[6]
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae,
ut Graecis mos est, porgentes, ante tribunal cum
flebili vociferatione humi procubuerunt.
[7]
quaerentibus
consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a
Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quae pati
ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus;
orare, uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas
suas potestatem facerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.