This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. [p. 53]paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum 1 ex consilio pax data Philippo in has leges est,
[2]
ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus;
[3]
deduceret et ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et et Perintho:
[4]
eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset;
[5]
[p. 54] captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et navis omnis tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam 2 sedecim versus remorum agebant;
[6]
ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret;
[7]
mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum.
[8]
Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos inpositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, in praesens viginti milia pondo.
[9]
idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio —
[10]
novus is tum rex erat — bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos,
[11]
[p. 55] et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes, quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum, Imbrum, Delum, Scyrum. 3
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.