This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
mutata inde belli sedes est; ad Soram ex
Samnio Apuliaque traductae legiones.
[2]
Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo
cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium
necem recuperandamque coloniam magnis itineribus
pervenisset
[3]
et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios
nuntiarent,
[4]
obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. non caedes, non fuga
alterius partis, sed nox incertos, victi victoresne essent,
diremit.
[5]
invenio apud quosdam adversam eam pugnam
Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.
[6]
suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitur cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto 'dictatore, ubi subsisteret
quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur,
substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
[7]
dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis
modo,
[8]
signum repente pugnae proposuit et, efficacius
ratus ad accendendos virorum fortium animos, nullam
alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem, de
magistro equitum novoque exercitu militem celavit et,
tamquam nulla nisi in eruptione spes esset,
[9]
'locis' inquit 'angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria
patefecerimus viam, nullam habemus.
[10]
stativa nostra
munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta;
nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant, et, si homines iuvare velint, iniqua
loca sunt.
[11]
itaque non frustrabor ego vos castra hic
relinquendo, in quae infecta victoria, sicut pristino die,
vos recipiatis. armis munimenta, non munimentis arma
[p. 530]
tuta esse debent.
[12]
castra habeant repetantque, quibus
operae est trahere bellum; nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.
[13]
ferte
signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit,
castra quibus imperatum est incendent. damna vestra,
milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda
sarcientur.'
[14]
et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae
index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis
tantum—ita enim iusserat dictator—ignis est subditus, haud parvum fuit inritamentum.
[15]
itaque velut
vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant,
et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra,
magister equitum—id convenerat signum—hostium
terga invadit. ita circumventi Samnites, qua potest
quisque, fugam per diversa petunt;
[16]
ingens multitudo
in unum metu conglobata ac semet ipsam turba inpediens in medio caesa. castra hostium capta direptaque;
[17]
quorum praeda onustum militem in Romana castra
dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum,
quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.