previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alcides Telamonque comes dum litora blando
anfractu sinuosa legunt, vox accidit aures
flebile1 succedens, cum fracta remurmurat unda.
attoniti pressere gradum vacuumque secuntur
455vocis iter. iam certa sonat,2 desertaque durae
virgo neci quem non hominum superumque vocabat?
acrius hoc instare viri succurrere certi;
qualiter, implevit gemitu cum taurus3 acerbo
avia frangentem morsu super alta leonem
460terga ferens, coit e sparso concita mapali
agrestum manus et caeco clamore coloni.
constitit Alcides, visuque enisus in alta
rupe truces manicas defectaque virginis ora
cernit et ad primos turgentia lumina flexus;4
465exanimum veluti multa tamen arte coactum
maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
cum lapis aut liquidi referunt5 miranda colores.
ductor ait: 'quod, virgo, tibi nomenque genusque,
quae sors6 ista, doce, tendunt cur vincula palmas?'
470illa tremens tristique oculos deiecta pudore
[p. 48] 'non ego digna malis' inquit; 'suprema parentum
dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
nos Ili felix quondam genus,7 invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
475principio morbi caeloque exacta sereno
temperies, arsere rogis certantibus agri,
cum subitus fragor et fluctus Idaea8 moventes
cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto9
belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus10 ullis
480nec nostro metire mari. primaeva furenti
huic manus amplexus inter planctusque parentum
deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
virgineam damnare animam sortitaque Lethen
corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
485verum o iam11 redeunt Phrygibus si numina tuque
ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
iam cui candentes votivo in gramine pascit
cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
490eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam
pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'
auxerat haec locus et facies maestissima capti
litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
495quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi12
vidit et infectae miseratus flumina Lernae.

1 Flebile M2, Flebili V, Flebilis accedens Parrhasius

2 sonat SM, resonat V

3 taurus SM, taturus V

4 turgentia cod. re- gius, cod. Harlesii, T1, surgentia VC | lumina T1 Maserius, flumina VC | flexus sc. capitis Sudhaus, flectus V, fluctus MC

5 liquidi referunt C Bon.2, aliquid ire ferunt V

6 sors Heinsius, mors V

7 felix Slothouwer, ueteris V, sed fort. post genus duo hemistichia exciderunt et pristinae felicitatis commemorationem et nominis nuncupationem (468) continentia

8 idaea M2Ca, idae V

9 ponto X2, pono V

10 montibus M, monibus V, menibus (i. e. moenibus) S

11 iam Bon.1, tam V

12 nemeesi
needschecking terymanihi V, corr. M

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: