previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,
atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
Chalciopen1 imitata sono formaque sororem.
480fulsit ab invita numen2 procul, et pavor artus
protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit
'advenisse, soror, nec nostro sola parenti
[p. 148] scis socias iunxisse manus? at cetera muros
485turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,
tu thalamis ignava3 sedes, tu sola paterna
fixa domo? tales quando tibi cernere reges?'
illa nihil contra; nec enim dea passa manumque
implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
490ducitur infelix ad moenia summa futuri
nescia virgo mali et falsae4 commissa sorori:
lilia per vernos lucent velut alba colores
praecipue, quis vita brevis totusque parumper
floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.
495hanc residens altis Hecate Perseia5 lucis
flebat et has imo referebat pectore voces:
'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,
a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes,
non iniussa6 tamen; neque te, mea cura, relinquam.
500magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam7
mendaci captiva viro, meque ille magistram
sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.'
dixerat. ast illae murorum extrema capessunt
defixaeque virum lituumque fragoribus horrent,
505quales instanti nimborum frigore maestae
succedunt ramis haerentque8 pavore volucres.

Iamque Getae, iamque omnis Hiber Drangaeaque9 densa
strage cadit legio et latis prosternitur arvis.
semineces duplicesque inter sua tela suosque
510inter equos saevam misero luctamine versant
congeriem et longis10 campos singultibus implent.
victores patrium contra paeana Geloni
congeminant; eadem redeunt mox gaudia victis,11
qua12 deus et melior belli respexit imago.
[p. 149]

1 Chachiopen V | imitata
needschecking V (t V2 add. vid.

2 numen V, lumen Pius

3 ignara C, cod. Burmanni

4 falsae Bon.1, falsi V

5 perseia M, persia V

6 Non inuisa M

7 usquam M, usq; V

8 herentque Bon.1 herent V

9 Drangaeaque Maserius, dratiaque
needschecking V (n suprascr. V1)

10 longis M,
needschecking ongis V (erasa est g)

11 Redeunt tandem sua gaudia uictis habet Par.

12 habet Par. | Qua V, Quos Par.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: