previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. " Nequitia," inquit, " de rerum natura tollenda est, si velis iram tollere ; neutrum autem potest fieri." Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint. Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit. Deinde verte istud : [2] necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus. [3] " Non potest," inquit, " omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur." Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur. [4] Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ; vino quidam, alii venere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus brevi [p. 194] somno vigiliam indefatigabilem extendit ; didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ae sine ulla respirandi vice perpeti maria. [5] Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuitquid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ? qui sarcinae ingenti cervices supponere ? qui somno non summittere oculos ? qui penetrare in imum mare ?—et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit. [6] Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: