previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. Quod maxime desiderasti. Novate, nunc facere temptabimus, iram excidere animis aut certe re- frenare et impetus eius inhibere. Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit; refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei de- beamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat. [2] Consilium pro moribus cuiusque capiendum erit; quosdam enim preces vincunt; quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus; alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est. [3] Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius [p. 254] possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est; nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter 1 furit. Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat. [4] Etiam si resistere contra affectus suos non licet, at certe affectibus ipsis licet stare; haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit. Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit ; [5] alia accessus lenes habent et incrementa fallentia; in iram deiectus animorum est. Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana; ne repulsa quidem in taedium acta, ubi adversarium fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit. Nec refert quantum sit ex quo surrexerit ; ex levissimis enim in maxima evadit.

1 obiter A1: ob iter C. F. W. Mulier.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: