Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Gulielmum Monioium Angliae baronem | carmen asclepiadeum

Monioi, procerum, iudice me, decus,
Aut quos Albioneus Nereus alluit,
Aut quaevis regio culta viris alit,
Qui cunctis merito diceris omnium
5Maecenas, Clarii fautor Apollinis,
Non tu turba tui quod facit ordinis
Doctae posthabitis Pallados artibus
Elumbam Veneris militiam colis,
Damnosamque avide non iacis aleam
10Nec noctes posito continuas mero.
Sed cum sis proavis nobilibus satus,
Et census tibi cum suppetat -haud tamen
Istis par animis et meritis -dies
Et noctes operam das studiis bonis,
15Post exercitium atque id breve martium,
Electi in manibus sunt tibi codices,
Quo praeclarius aut suavius est nihil.
Namque aut sancta legis dogmata Socratis
Quis nos ad superos evehimur prope,
20Aut spectas hominum saecula et est tuis
Subiectum omne oculis, dispositum velut
In quodam amphitheatro, Iapeti genus,
Immo et principium quo tegimur globi.
Cuius si libeat discere fabricam,
25Spectas ut bonitas summa Deo insita
Formam turpe Chaos sumere iusserit,
Et pugnam veterem dispulerit suum
Rerum seminibus constituens locum,
Ornarit variis ignibus aethera
30Impleritque suis cuncta animantibus,
Nec mundi vacuam particulam incolis
Esse ullam dederit, maxima portio
Humanos oculos effugiat licet.
Spectas ut figulus praeterea bonus
35Divum finxerit et nos in imaginem,
Atque ignem aethereis sustulerit plagis.
Morborum segetes unde homini volunt
Aerumnasque datas, saecula ut aurea,
Mox argentea, dein aenea, plenaque
40Postremo scelerum sint sata ferrea,
Ut quae Marte pari cum vitio diu
Pugnavit probitas se dederit fugae.
Hic si humana velis nostraque persequi,
Cernis bella hominum perniciem gravem
45Fortunaeque vices et varios iocos,
Ut sceptrum Assirio Medus ademerit,
Ut Perses itidem hunc sub iuga miserit,
Et Persen Macedo et rursus Agenoris
Sparten sed gravi proruerit nepos.
50Terrarum imperium quod fuerat vagum
Diffractis Libyes viribus aemulae
Ut demum Aeneadis cesserit omnium.
Ut nec perpetuum hic constiterit quoque,
Dirus nam framea sanguinea Gethes,
55Istri colluvies, e Capitolii
Ac rerum Aeneadas culmine depulit.
Tum ferro datus est orbis et ignibus
Tum dextris data sunt cuncta rapacibus.
Tum Francus, toties sanguine quod suo
60Conatus fuerat dis renuentibus,
Tandem agros tenuit sceptraque Gallica,
Ungrus Pannoniam, Scotus Hiberniam,
Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum
Hyblaeis apibus gens numerosior,
65Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum.
Est et sceptriferae olim Italiae plaga
Quae tunc impositi signa tenet iugi
Longobardia adhuc, cepit ab Angliis
Tunc nomen quod habet, vestra Britannia.
70Sic est, longa dies innovat omnia.
Verum propositi quid vagor immemor?
Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci
Oblectant quae animum praecipue tuum,
Haec te praeterea iuncta modestiae
75Candorique tuo regibus intimum
Et suavem faciunt omnibus ac mihi
Patronum et dominum et, si pateris, deum.


2. egloga

1 Tune ades, o dulcis Lyca? Iucunde sodalis,
Tune ades? Extremis quis te Deus attulit oris
Terrarum? Et tantos iussit penetrare recessus?
Luminibus vix credo meis. Sed tempore nullo
5Nec meliore loco poteras occurrere nobis.
Hic nam sceptra tenent pulsis nunc gaudia curis,
Ac scelus et grande est hilares non claudere soles,
Alma Venus, pharetrata cohors, et pronuba Iuno,
Et Satyri, et Dryades, montanaque numina saltant.
10Pulcher Hymen hoc agmen agit. Comitatur Iacchus,
Et sequitur pleno colludens Copia cornu.
Pan quoque multiplici, modulatur, arundine, carmen
Personat aurata Triton sed litora concha.
Naiades e liquidis excitae fontibus, udo
15Clune micant, crispantque latus, Tethynque secuta
Glaucarum petulans Nympharum turba movetur.
2 Non ita defessis, longis ardoribus, Ammon,
Grata quies, patulae si contigit arboris umbra,
Et prope gemmanti rivus si murmuret unda,
20Quam tua nunc facies, tua vox, amplexus, et ora
Grata mihi, tu causa viae non ultima nostra es.
Postquam Romuleos liquisti, perfide, colles
Candida lux nostras fulsit rarissima caulas.
Crescebant, soli et tristi, noctesque diesque.
25Saepe mihi de te questa est deserta Camilla,
Saepe meas clamor miserae pervenit ad aures,
Cum te per saltus ingratum rauca vocaret.
Saepe ego te stultum dixi, qui certa reliquens,
Natalemque casam, pecudes et pascua laeta,
30Spes quoque tam pronas, incerta ignota petisses;
Ecce autem obduci densa ferrugine caelum
Incipit et pigris instare caloribus auster.
Continuo miseranda lues invadit ovile,
Labitur infelix mihi grex, cui vellera tergo
35Fulgebant. Vidi duris in cautibus illum
Exalantem animam, atque extinctis matribus haedos
Ubera ducentes. Hic terque quaterque vocavi,
Te fortunatum procul his qui cladibus esses.
Quid quod Tyrrheno tardatus litore Tybris,
40Per campos et prata furens, summisque minatus
Collibus? Has clades, si pectus corque fuisset,
Veridicus vates monuit nos ante cavere.
Insatiabilium irrepsit mox turba luporum
Quos nec pastores infestis pellere telis,
45Nec rabidos acres poterant arcere molossi
Quin rapere e nostris auderent ruribus haedos,
Nec deerant saevi scelerantes cuncta latrones.
Hac ego iam tandem superatus mole malorum,
Fortunae adversae cessi, paucasque Menalcae,
50Quas mihi tot casus reliquas fecere capellas,
Donavi, atque hominum varios perdiscere mores,
Oppidaque, et positus statui spectare locorum,
Ut demum, unanimis, vitae quod restat, amice,
Exigerem tecum, quacunque in parte lateres.
55En te post magnos terrae pelagique labores
Convenio, quodcumque tuli iam dulce videtur.
3 Ista mihi pridem cecinit praesaga mali mens
Et tibi, si memores, praedixi plurima, Lyca,
Cum tu forte pedum dextra, laevaque teneres
60Subnixus mentum, veteris sub tegmine quercus,
Cumque meam quererer diverso flumine cymbam
Iactari, aut pigram stagnis haerere, nihilque
Iratis mihi sideribus succedere posse.
Multos praeterea, contra, sine pectore, et omnis
65Ignaros pecoris, Bacchi Venerisque ministros,
Et vaccis haedisque simul florere videbam,
Inque dies ovibus tenerisque augerier agnis,
Fortunaeque vices nunquam sentire malignas.
4 Istas saepe tuas memini me audire querelas:
70Sed quis sepositos tibi suasit adire Britannos?
Ede, rogo, et fidum cur me celaris amicum.
5 Haec olim propter mecum stomachabar ad aram
Pacis, ubi niveo candentia flore nitebant
Lilia, cum subito, mirum, vox perculit aures:
75Ammon, ad extremos, ne cessa, tende Britannos.
Illic te deus aspiciet, caenoque levabit.
Horridus obstipui; tum mecum multa revolvens,
Constitui nulli divinam prodere vocem,
Quod nocuit multis, et ne si multa ferenda
80Ante forent aut quam fines tetigisse Britannos,
Numinis aut tanti possem meruisse favorem,
De me iure comes quid cur quereretur haberet,
Solus iter capio; supero montesque nivesque
Et mare traicio quod cingit ditia regna.
85Plana, ingens, fecunda mihi sese Albion offert.
Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro
Oceanus quanta circum fluat undique fossa,
Quam varios aestus moveat quantisque natetur
Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis.
90Pergenti porro occurrunt mihi pinguia rura,
Ascensu faciles colles, et amoena vireta,
Quales depictas in templis cernimus oras.
Illic quae armenta aspicio! Quam mitia! Quamque
Grandia! Et extentas crurum tenus ubera vaccas!
95Occurrunt et oves imitantes tenuia Serum
Vellere fila suo vel quod Pagaseius heros
Rettulit in patriam rapta cum Phaside quondam.
Miror ut omne pecus, nullo custode, vagetur,
Lascivique procul vituli sine matribus errent,
100Lunatisque agitent nascentia frontibus arma.
Miror ut in pratis, nulloque docente magistro,
Sponte sua, bellator equus tam mollia crura
Ponat ut ad numerum credas incedere ductum.
Non herbam hic nocuam, furesve luposve timeri
105Audio: sed solum hoc magnum discrimen haberi,
Ne, si non pecudes a grato pellere pastu
Curent, dissiliant nimis pinguedine ruptae.
Plurima praetereo, inclusis leporaria dammis
Plena, et fulmineo saltus non dente carentes,
110In quibus ipse die medio saltare Napaeas
Silvanumque patrem vidi, Satyrosque bicornes.
Horrentes variis hinc cerno frugibus agros,
Et loca, quae quondam fulvo fluxere metallo,
Nunc non argenti argentoque simillima plumbi
115Pondera producunt, liventisque adice massas.
Oppida cum subeo, quae bellis apta iuventus
Offertur latos humeros et martia colla
Specto: giganteo visa est de semine proles.
Nec forma cedunt matres; formosus uterque
120Sexus, hic uxori bene iunctus, et illa marito.
Templa deum viso: divos ea sola decere
Censeo: perstringunt oculos radiantia gemmis
Signa, trabes aurum tecto iaculantur ab alto.
Privatas contemplor opes: sic fervere cuncta
125Divitiis cerno ut nec nostra mapalia facto
Argento careant. Haec, Lyca, est illa beata
Insula, ubi fessos fertur recreare iugales
Cynthius, hesperias postquam descendit ad undas,
Coniuncto movet orbe rotas ubi lucida Phoebe.
130Hic semper blandi vernat clementia caeli,
Hic longus iuveni vigor est, hic tarda senectus,
Et mors vix dubiis maturisque advenit annis.
6 O fortunatos, Ammon, quibus astra dedere
Ad tam felices olim divertere campos!
7 135At mihi promissus cuncta haec miracula vincit
Ille deus, sacer aspectu facieque verendus,
Qui regit innata fortes gravitate Britannos.
Verum alios tantum reges supereminet omnes,
Coniferae quantum superant arbusta cupressi.
140Hic regnis, et prole potens opibusque beatus
Ducit amicitiis sibi nexum et sanguine mundum.
Huic par Nestoreo distillat nectar ab ore.
Quare fide Attilios aequat, probitate Catones,
Religione Numam, Decios pietate, suamque
145Tam sibi devinxit patriam quam Codrus Athenas.
Cunctorum hic pater est, ulnas venientibus offert,
Exceptosque fovet, nec qua tellure creati
Sed meritum quaerit: citius numerabis aristas
Aegypti, et verno niteant quot tempore flores,
150Quam quot hic ignotos humilique in sorte iacentes
Erexit, fecitque homines, ornavit et auxit.
Aspice quam nulli liceat sine sanguine et aestu
Ad summum eniti solium stabilique sedere.
Hic idem caelo genitus, cui semper adhaeret
155Mavors, et totum quem Pallas gorgone velat,
Exilium teneris et multa pericula ab annis
Pertulit: inde ferum calcavit Marte tyrannum.
Mox cum iam sedem regnumque teneret avitum,
Mentitos vicit partus, ludumque prehendit
160Fortunae mortique dedit bellumque peregit
Infami laqueo, nec agrestis Hibernia cessat,
Sed subitis turmis, et nudo Marte lacessit,
Verum ovium in morem caesae cecidere catervae.
Incolit hic regni partem gens aspera bello
165A cornu cognomen habens. Haec omnis in arma
Consurgit, regemque petit, quem tendere contra
Ut tunc aspexit, subito disiecta fugatur,
Non secus ac volucres aquila veniente minores.
8 Haud facile emergunt, quae duratura creantur
170Et pulchro cuicumque operi natura laborem
Apposuit: quid enim non pastor Romulus olim
Ante tulit, flavam ad Thusci quam Tybridis undam
Moenia fundaret mundo impositura catenas?
9 Parta Deo hic nostro pax est, clavoque trabali
175Instabilis fixus fortunae lubricus orbis.
Inde animum adiecit mores formare suorum,
Tutari leges primas, punire nocentes,
Protegere ac ornare bonos, componere lites,
Seque per innumeros longum renovare nepotes,
180Et nata iam factus avus, quam Scotus amore
Coniunctam parili reginam amplectitur heros,
Hinc quoque connubio natum coniunxit Hibero,
Indole, proh, quanta iuvenem, qui nomine patrem
Nec minus ore refert, referet mox fortia facta.
185Divina est iuvenis species, prudentia cana,
Nil mortale sonat, Deus est occultus in illo.
Restabant Mariae minimae sponsalia natu,
Lactea quae nimium, tedae nondum apta iugali,
Associata pari thalamo est, teneroque tenella
190Uxor iuncta viro, quo non generosior alter,
Pluraque nec cuius dextrae se sceptra reservent,
Utraque servitium cui primum Hispania debet,
Et torto celebris tellus Balearica plumbo
Sardoique maris litus Campanaque regna,
195Aetnaeaeque domus Cereris fecunda Triquetris
Et Veneri praelata Papho Flandrentia rura,
Australisque assueta iugo Germania avito,
Hunnorumque truces populi, quos Paeanas olim
Dixerunt, nostro et demum pars maxima mundi.
10 200Felix coniugium, similes utrique parentes,
Ut narras, et par aetas, par forma, potenti
Iuncta potens. Quid enim gigni nisi numen ab istis
Unquam seminibus poterit? Sed dic, age, nomen
Istius, qui tot populis dominabitur unus.
11 205Carolus, ex illo deductum fulmine nomen,
Gallorum quod fregit opes regemque coegit
Promere captivas voces, Burgundia vincit.
Sed patrem, heu mors, heu, mors immatura, Philippum
Eripuit primo succisum flore iuventae.
12 210Imminet egregiis cunctis haec illa rapina.
13 Noster at ille Deus genere praestabit utrumque,
Et soceri et patris munus, damnumque levabit
Sentiat ut nulla sibi raptum ex parte parentem.
Hunc quoque tutatur vigilanti pectore et armis,
215Undique Caesar avus, Romani maximus orbis
Rector; virtuti cuius si iusta faveret
Fortuna, haud alii nomen praeclarius esset,
Quippe Antonini probitas, sapientia Marci,
Traiani robur bellorumque usus in illo est,
220Et fuit Augustus dextra non largior ullus.
Quod si Roma frui tam sancto Caesare posset,
Septenos iterum colles florere videres.
14 Dum nimium optato fruimur sermone, relictum
Phoebeo splendore tenent iam sidera caelum.
15 225Hospitium, video, fessus petis. Eia, age, nostrum,
Namque licet, numen submisso poplite adora.
Agna deinde cadet pro salvo victima amico,
Proque hymenaeo, mox genio indulgebimus ambo.
Salve prudentum, Rex prudentissime, regum,
230Qui vincis probitate bonos, opibusque potentes,
In quo praesidium virtus sibi cauta locavit.
16 Sic validus Pylii videas tria saecula regis
Longaque sic superes Cumaeae tempora vatis.
Sic Dii praeveniant faciles tua vota, tuaeque
235Perfida sic stringant Turcarum colla catenae.
Sicque recepta sacro Solymorum terra Sepulchro
Atque salutiferi plaudant tibi signa cruoris,
Aspice nos, servosque tuos nos esse memento.


3. elegia de obitu regis Henrici VII

Nunc, nunc flebilibus caelum clamoribus imple,
Maerentesque genas nunc, elegia, seca.
Nunc teneras complode manus, nunc velle capillos,
Tristia nunc largis fletibus ora riga.
5Par fuit haud alias unquam tibi causa dolendi
Causaque non lacrimas iustior ulla dedit.
Occidit Henricus, Regni qui septimus Angli
Hoc rexit valida nomine sceptra manu.
Occidit Henricus magnorum gloria regum
10Et iubar et splendor praecipuumque decus.
Occidit Henricus, pepulit qui nubila caelo,
Aspexit laeta sicubi fronte Iovem,
Vivida cui miti radiabant lumina flamma
Iucundusque inerat, si tuerere, timor,
15Inque omni gravitas et summa modestia motu,
Maiestas vero quae solet esse Deis.
Hei mihi tunc moritur, cum armis opibusque pararet
Sub iuga Turcarum mittere perfidiam!
Humanis inimica bonis, o invida fata,
20Hoc saltem vobis debuit esse nefas.
Deses cur potius plebes et inutile vulgus
Non sensit vestra vulnera facta manu?
Scilicet invictum ne nos possemus ab omni,
Si vos vicisset, parte vocare virum.
25Sed nihil egistis, vivet post rupta, superstes,
Stamina, et illius gloria maior erit.
Illius ingenium, et rerum prudentia vivet,
Vivent illius dulcis et oris opes,
Ingentes vivent animi, et quae gessit in armis,
30Quam parvi innumeros vicerit ille manu,
Ut sibi conexum, quo vellet, duceret orbem
Utque vereretur terra fretumque virum.
Haec quoque fac pereant, non vera, Henrice, peribit
Nomine te referens natus imago tua,
35In nato vivens, celso spectabis olympo,
Scandat perpetuus sanguis ut astra tuus.
Hic plebem proceresque sibi iuvenesque senesque
Vinciet, humani delicium generis,
Externi hunc metuent reges, venerabitur orbis,
40Mortali credens veste latere Deum.
Quae regio est aut quam vastus perlabitur Indus
Aut Tartessiaci litoris unda quatit
Quaeve sub ardenti squallens male culta leone
Quaeve trucis boreae flatibus, ora rigens,
45Hunc quae non cupiat Dominum, cui libera colla
Festinet grato subdere sponte iugo?
Indole quae tali pepererunt saecula Regem?
Tot constans numeris quis, rogo, vidit opus?
Pectora felle carent, studiis imbuta Minervae,
50Quis vacat, ut Marti tempora iusta dedit.
Sic animum corpusque colit, sic praestat utrumque
Ut natum studiis omnibus esse putes.
Bistoniam digitis cytharam fac pulset eburnis
Semideumque canat fortia facta patrum
55Aut animi interdum causa admoduletur amore,
Pelide nato praeferet ipsa Tethys;
Tendat Ithiraeos arcus credetur Apollo;
Namque manus Phoebi pectus et ora gerit;
Sternacem si frangat equum, iam Castora Lede
60Spernet et huic mallet Iupiter esse pater.
Si, Venus, hunc spectes, oblivisceris Adonin,
Endymionque tibi, Cynthia, turpis erit.
Ignea quae iuvenis species! Subnigra flagellat
Crispaque pauxillum lactea colla coma;
65Unde supercilii frons regia pingitur arcu,
Lumina sidereo clarius igne micant;
Candentes rutilas suffundit purpura malas,
Et decorant nares ora verenda bonae;
Unio pro nivei dentis stat plurimus orbe
70Et patrias vincunt aemula labra rosas;
Assurgunt humeri torulis et robore pectus,
Mavorti puero quale fuisse reor;
Brachia conectunt teretes tum longa lacertos,
Hi roseos digitos marmoreasque manus;
75Cruraque contractis surgunt exilia suris
Lataque subductus non loca venter habet;
Denique procero nulla est in corpore menda
Et nihil est quod quis pulchrius esse velit.
At cum tot dotes animi, tot corporis una
80Conveniant, vires, forma, iuventa, calor
Cum quicquid libeat liceat, constringit habenas
Permittitque aliis, quod negat ipse sibi,
Et nihil a populis poscit nisi pectus amicum
Datque operam patriae, vel puer, esse pater.
85Quare, age, iam sicca lacrimas, elegia, cadentes.
Amissis longe plura relicta vides.
Pro Henrico Henricum octavum pro septimo habemus
Et pro mortali numen adesse vides,
Nec fas rupta semel subnectere fila sororum
90Nec leti iniqui frangere iura licet.
Cernis ut expulso sumat iam gaudia luctu
Tellus, et laetus rideat omnis ager,
Neglectasque diu terras Astraea revisat,
Et profugas artes cogat abire malas.
95Cernis ut incipiant fluvii candescere lacte,
Arboribusque fluant roscida mella cavis.
Aurea, si nescis, rediens Octavius orbi
Saecula restituit. Fausta precemur ero:
Octavius Pylios Henricus vivat ad annos
100Et cumulum superet, cana Sibylla, tuum.
Sit melior Nerva, Augusto felicior ipso,
Robore Traianum praestet et imperio.
Quicquid agat summis fortunet Iupiter, Albas
Puniceasque colat Phoebus uterque Rosas.


4. epithalamium in nuptiis regiis

Immensi arbiter aetheris,
Divorum atque hominum parens,
Alma et tu volucrum Venus
Mater casta Cupidinum,
5Tuque, Hymen, ades et faces
Huc, huc legitimas feras.
Huc pulchrae rosea manu
Tollant flammea Gratiae.
Nostrae laetitiae polum
10Et quicunque habitant vacent.
Iuno mulceat aera
Veris tempora proferens.
Ventos comprime ceteros
Antris, Hippotade, tuis,
15Solum emitte Favonium
Qui spargat genitalios
Omnis divitis Angliae
Tractus nectare proprio,
Quo fecundet humum ac levi
20Semper flamine murmuret,
Et perfundat odoribus
Late suavibus omnia,
Ut Panchaia divite
Quamquam se efferat arbore
25Nidusque alitis unicae
Anglis invideat plagis.
Nullus non hilaris locus
Laeto gramine pubeat
Nullus non ager induat
30Albam et Purpuream Rosam,
Omnis vallis et arduus
Clivus, planities, nemus,
Saltus et leporaria
Plaudant et faveant ero.
35Fontes, flumina, rivuli
Blandis luxurient aquis,
Primus sed Tamesis pater
Ulvam crinibus auferat
Rubris et niveis caput
40Incingat vitreum rosis,
Ac urnam refluam premens
Largo flumine profluat
Crispo gurgite lacteis
Et colludat oloribus
45Saltanti ad numerum gradu.
Huc, huc, currite Tethyos
Nymphae progenies vagae.
Castae ludite virgines,
Intonsi et pueri simul,
50Vos vestris etiam novae
Nuptae ludite cum viris,
Et Lucina quibus fuit
Praesto parturientibus,
Incurvos iuveniliter
55Saltare haud pudeat senes.
Alba et punicea rosa
Sed cunctis niteant comae.
Non sit laetitiae modus,
Nullum non canat organum,
60Partes vindicet et suas
Fescennina procacitas:
Henricus iuvenum decus,
Idem gloria principum,
Ducit regis Hiberiae
65Praeclaraeque viraginis
Natam et praecipuam iubar.
Quare candida vellera
Ducant lanificae aurea
Germanae propere colo.
70Faustum dum reliquae neunt
Hoc fatum Lachesis canit
Phoebi lampade pulchrior:
Henricus facile omnium
Regum maximus optimus
75Cum consorte tori, tria
Vivet saecula Nestorea,
Verum non senii mala
Non incommodum sentient,
Aetatis validae bonis
80Hos semper volumus frui.
Lux his proxima quaeque erit
Praecedente beatior.
Vix prae laetitia tui
Compos ludere parvulos
85Henricos aliquot cito
Cernes aula Britannica.
Tunc Heros statuet feros
Turcas sub iuga mittere,
Et dicam ut semel omnia,
90Magnis tunc, video, sacris
Sudor vatibus imminet.
His quae nunc canimus sequens
Aetas astipulabitur.


5. ad dominum Ricardum episcopum Vintoniensem

Ledeos olim fratres per vota vocabant
Aequoris et caeli cum timuere minas,
Et nunc cum surgit tempestas navita Erasmum
Invocat, hunc praefert omnibus ille deis.
5Ad te ego confugio, praesul, dignissime sacrum
Cui pridem cingat trina corona caput,
Per quem crudeles multi evasere procellas,
Aequora tu nostrae mitia sterne rati,
Saevis iactatam ventis tu dirige cymbam,
10In summo velo prospera flamma mica.
Huius me vestri ubertas et maxima rerum
Copia cunctarum famaque multa soli,
Regis et in primis commovit plurima virtus
Desererem ut patriae moenia cara meae
15Desererem ut magnae iucunda palatia Romae
Nec paucis annis parta sodalitia
Ut magnum metirer iter, vicinaque caelo
Transirem Scythica saxa adoperta nive,
Traicerem oceanum, et cete insana viderem
20Ructato nobis eripere imbre diem.
Ne tunc haec temere dicas me adisse, fuere
Qui me promissis allicuere suis,
Omnia quae venti cum spe per inane tulerunt
Inque istis inopem me statuere plagis.
25Quod tua ni bonitas, miserae pater optime turbae,
Spem mihi praeberet, vita molesta foret.
Tu facis ut ventos ausim sperare secundos,
Prendere et ut portum me quoque posse putem.
Nam quid ego a tali non sperem praesule? Cuius
30Pectora religio cum pietate colit,
Quem sacrae tenerum formarunt Pallados artes
Quis vacuum studiis non sinet ire diem.
Quod raro invenias qui certus amicus amico est,
Promissam gaudet qui superare fidem,
35Qui tot humo erexit mortales, quot neque longo
Connumerare die lingua diserta queat,
Qui sit apud Regem summus, qui plurima possit
Sed prodesse velit plus tamen atque potest.
Hanc quoque ne temnas, oro, pater optime, laudem
40Meque tuo dignum duc, precor, auxilio.
A te servatos inter me pone clientes;
Si meritus non sum, laus tua maior erit.
Non ego magna peto, modo sint alimenta, benigne,
Et servus dicax regius esse sat est.


6. ad eundem consolatoria

Pontificum, Ricarde, decus, tutela bonorum,
Et dum vita fuit maxima cura mihi,
Haec tuus Elysiis mittit Grastocus ab oris
Quae, rogo, deposita perlege maestitia.
5Ex istis postquam discessi faecibus orbis
Invitusque tuum deserui obsequium
Corporis exutus spoliis et mole caduca
Actutum campos ducor ad Elysios,
Sic loca nunc dicunt, ubi parva piacula, mitti
10Post paulo in caelum qui meruere, luunt.
Hic mihi purgato non est mora longa futura,
Ascendam summi templa beata Iovis,
Haec me felicem vel nunc spes maxima reddit
Oraque auctoris spero videre mei.
15Ergo, pater, laetare, precor, grateris alumno.
Hac fuit optandum morte obiisse mihi
Quae me nec longis torsit cruciatibus aegrum,
Nec subito arreptum mi secuit iugulum,
Sed mitis largis solvit sudoribus artus,
20Meque per humoris iussit abire vias.
Et venit cum nondum longae taedia vitae
Nec mala morbosi pertuleram senii
Cum nondum tua cura, pater, tenerique sinebant
Anni me vitiis praecipitare caput.
25Luctando, fateor, corpus iuvenile reliqui,
Non tamen illa velim nunc ego vincla pati
In quibus assidue torquebant gaudia luctus,
Spes, timor, humani carnifices animi
Sescentaeque aliae, quas nunc diiudico pestes,
30Cernoque quam miserae conditionis eram,
Nec secus ac rector qui longa per aequora vectus
Propositum parvo tempore fecit iter,
Gaudeo iam fragili incolumem superasse carina
Tot maria, et portum me tenuisse brevi.
35Si quem igitur cepit pietas tua, pone dolorem
Et noli fato tristior esse meo.
Non alia poteram fieri ratione beatus:
In caelum sola ianua morte patet.
At tu qui regi et regno percommodus isti es,
40Vivere quae poteram tempora, vive, pater,
Vive, pater, longumque vale mundique precare
Artificem ut superis me cito consociet.


7. de eodem

Huc Indi, huc Daces, huc gentes accedite cunctae,
Christum Deum quae creditis.
Omnibus exactum numeris monstrare verendum
Vobis Episcopum queo.
5Hic est quem, dives pecorum et fecunda virorum,
Britanna tellus protulit,
Vintoniae praesul Ricardus, cultor honesti,
Virtutis exemplar novum,
Summa fides, labor infractus, prudentia rerum
10Quem vexit amplos ad gradus.
Cuius si faciem spectes, gravitas ea fronti
Integritas modusque inest,
Vel denis mixtum nosces in millibus unum
Hunc omnium sanctissimum.
15Quem si divinis videas incumbere, dices
Humana prorsus temnere.
Astat mane, sacris operatur et ipse diurnis
Et multa pensis adicit.
Et licet a proprio disiungant publica ovili
20Gregem suum non negligit,
In sua namque iacit vigilantia lumina membra
Aegrotet et ne quid cavet.
Cernit oves si errare suas, in saepta reducit
Lupus voret ne callidus.
25Et pater hospitio cunctis largitur egenis
Humoque lapsos erigit.
Consilio rebusque iuvat quemcumque fatigant
Erae impotentis fulmina.
Audit praeterea causas litesque suorum
30Pius sed ut natos parens.
Aras, templa, sacella, domos, praetoria, villas
Exornat, instaurat, facit.
Hunc rursum humanis videas si incumbere, dices
Divina prorsus temnere.
35Sic ipsum assiduum utilitas communis in aula
Totos habet ferme dies.
Lis oritur cives inter si magna potentes
Regisve adest negotium
De bello seu pace agitur, seu foedere, seu quis
40Legatus advenit recens,
Sive quid emergit parvum ut lubet atque minutum,
Dum publicae intersit rei,
Aulae custodes hunc primum et curia cernunt;
Amor iubet sic patriae.
45Si in terram quamvis densus ruat aethere nimbus
Amnesque concrescant gelu
Sibilet et stridens Boreas cana tempora circum
Agrosve Sirius coquat
Ne dubita ad patriae venturum in tempore curas,
50Praefert saluti quas suae.
Abstrusas quidam didicerunt prodere causas
Naturam ut autumes loqui,
Quid deceat quid non, num discrepet utile honesto,
Scrutantur et quidam Deum,
55Perplexarum alii solvunt aenigmata legum
Papiniano doctius.
Nil ultra norunt ad agenda negotia, bardi
Rudes, inepti, et bubali:
Noster at hic ita disciplina expertus in omni est
60Ut nescias praestet magis
Doctrina an rerum usu an iuxta excellat utroque,
Quod ipse verius puto.
Districtusque licet sit tantis undique curis
Clientibus non dest suis,
65Sed quos est semel amplexus non deserit umquam
Nec esse in abiecto sinit,
Partiturque aliis sibi quam sudore paravit
Auctoritatem et gratiam,
Partiturque etiam quicquid fortuna benigna
70Indulsit illi dextera.
Blandiri et vero me dicere plura putatis:
At portio veri haec quota est?
Tantaque sunt hominis merita, ut quae non sine palpo
De ceteris dici nequeunt
75Huius non possint benefacta aequare, sed illis
Est summa quaevis laus minor.
Pontificem ostendi vobis, vos nosse potestis,
Sed quatenus licet deos.


8. ad reverendum D. Thomam Ruthallum

Thoma, delicium soli Britanni,
Sic rex maximus optimusque regum,
Henricus magis in dies benignus
Secretum tibi pectoris recludat,
5Sic quos mente colis bona piaque
Donent te Pylia Dei senecta
Votorum et faciant reum tuorum,
Me turbae annumera tuae clientem
Et Croeso facies beatiorem.
10Has nam divitias puto supinas
Tanti praesidio tegi patroni
Cui largi bona di dedere cuncta,
Quorum particulam brevem referre
Ut morem hunc animo geram vel ipso
15Adversante tuo sinas pudore.
Est primum facies tibi serena,
Ridentes oculi, color virilis,
Vivax strenuitas, impigerque motus,
Sollers ingenium, quod alta quaeque
20Actutum peragit labore nullo,
Nativi eloquii benigna vena,
Acris iudicii sagax acumen
Et mentis memor illa vis tenacis,
Qua leges populi potentis olim
25Et decreta patrum tenes sacrorum
Sed tamquam articulos tuos et ungues.
Vatem Threicium ferunt poetae
Mellitis citharae modis canorae
Instantes olidis lupos capellis
30Immoto solitum tenere rictu,
Amnes sistere, commovere saxa
Et deducere montibus cupressos:
At tu si organa subsequente voce
Tangis, non lapides ferasve solum,
35Aures attonitas potente plectro
Ipsas sed potes Orphei tenere.
Nec, quod non solet evenire multis,
Hae dotes opibus carent beatis.
Nam lassant oculos tui suppellex
40Ornatusque abaci, polita fabre
Et docte omnia vasa; cedit arti
Dives materia; inde si reflecto
Cervicem, inspicio novos tapetes,
Aulaea Attalicis superbiora,
45Tusci serica pectinis labores.
Cultus denique regius, quod ille
Vero verius esse non negabit
Aedes qui subiit tuas forenses
Cum rex hospitio est tuo receptus.
50Sed ne sit nimium tuis severis
Hic sermo magis auribus molestus
Prudens nunc alias opes reliquo
Quis tu non timide uteris, sed illis
Iucunde frueris; ipsas <servire>
55Vis, non ut dominas tibi iubere.
Nec si di meritos dedere honores,
Idcirco tumidus magis superbis,
Immo humanior in dies haberis.
Causis num levibus peto tuorum
60Ascribi numero et gregi clientum?


9. ad eundem

Thoma, praesidium meum, denique
His Iani patris omnium calendis
Hinc illinc tibi dona congeruntur:
Hic dat Phasidos impiae volucres,
5Perdices, merulas, grues, at ille
Ingentes fluvii marisve praedas;
Hispanas alii ferunt olivas,
Ficus, citrea saccarique metas,
Implent ast alii cados lyeo
10Creta aut quod tulit aureis racemis,
Aut quod Callaicae tulere vites,
Aut quod Gallica prela reddidere.
Dat pictos alius cliens tapetes,
Princeps aurea vasa, vel smaragdos
15Verum quid tuus Andreas, Ruthalle,
Ex his mi nihil est, dabit? Nisi illas
Quas nosti illepidas ames camenas.
Has ergo tibi, se simulque donat.
Se ipso dat pretiosiora nemo.


10. hymnus ad dominum Henricum

Sancte, qui auxisti numerum Deorum
Nuper, Henrice, ad sacra templa magni
Quam Iovis duxti memorare pulchram
Da mihi pompen.
5Maximus vasti moderator orbis
Huic diem laetum statuit triumpho
Iustus Henricus meritum pararet
Scandere currum.
Astra se magna Thetide abluerunt
10Aether ut flammis liquidis micaret,
Gratius Titan solito refulsit
Pulchraque Phoebe.
Multus hinc illinc erat apparatus
Qua triumphalis rota permeabat,
15Nectare et totus redolebat aer
Ambrosiaque.
Praeferebantur laquei, dolique
Quolibet ferro arma nocentiora
Tum id genus multae exuviae et trophaea
20Ordine longo.
Inde praeduro superata bello
Turba successit, subiere maesto
Mox duces multi, validis revincti
Funibus armos.
25Ibat et primus gravium imperator
Criminum fastus tumido ac protervo
Pectore et gressu nihil huc catena
Sorteque motus.
Iunctus huic livor comes ibat ore
30Pallido, limis oculis, gravique
Spiritu dirum iaciens venenum
Seque perurens.
Postea praeceps properabat ira
Fronte rugata, tremulis labellis
35Sparserant cuius furiae tremenda
Lumina flamma.
Ibat et fulvi sacer ardor auri
Sordido vultu, digitis aduncis
In viis fixos oculum reflectens
40Semper ad asses.
Tum gula ardenti titubans lyaeo
Tota et hircosa et pedicosa et uncta
Aegra vix foeda sanie morante
Crura trahebat.
45Ultimo dirum lutulentus agmen
Torpor urgebat graviter subinde
Oscitans nares nisi cum culinae
Nidor adibat.
Ecce sublimi residens in axe
50Ipse mox heros radiabat ostro,
Clara fulgebant redimita eois
Tempora gemmis.
Caritas grato rutilans pyropo
Et fides Indo nivea unione
55Spes et arctoo viridis smaragdo
Plaustra trahebant,
Virgo quam iustae decorant bilances
Quaeque nil frangit, subigitve quicquam
Quaeque divino procul affutura
60Pectore cernit
Et modum rebus quae adhibet gerendis
Currui collum hae quoque subdidere,
Deinde virtutum comitatus omnis
Agmine magno.
65Fusus et circum chorus Angelorum
Interim dulci geminabat ore:
"Christe io caelum, bone, qui probatis
Civibus imples.
Iustus hic iusto datus est triumphus
70Qui feros motus animi subegit
Qui voluptates pedibus potenter
Stravit amaras.
Purpura Henricum gremio cadentem
Matris excepit, teneraque dextra
75Gallicum sceptrum tulit et Britannum
Bimulus infans.
Sedit in patris solio puellus
Nec tamen solvit vitiis habenas
Fervidam vasto impete quae iuventam
80Aggrediuntur.
Sobrius posto abstinuit Falerno
Regias spernens epulas, secundo
Pane ieiuni imperiosa abegit
Murmura ventris.
85Prompta cum Cypris foret undecunque
Usus est casto thalamo suoque,
Liberos tantum sobolemque dulcem
Gratia habendi,
Mitis offensas tulit et remisit,
90Neminem irato gladio petivit.
Id sibi demum voluit licere
Quod decuisset.
Iam pius comis facilisque cunctis
Orphanos fovit, viduas levavit
95Pavit et turmas inopum benigni
More parentis.
Fecit hoc illi diadema carum
Usui multis poterat quod esse
Quodque tutari innocuum a nocentis
100Fraude valebat.
Ipse contentus modico nec assis
Sceptra terrarum faciebat orbis
Sed Deum semper meditans superna
Regna inhiabat.
105Non tamen caelum tenuit priusquam
Ignibus coctum Altitonans probasset
An foret purum sine labe et ullis
Faecibus aurum.
Perdidit regnum, cecidit ferocis
110In manum hostis, fuit et superbi
Pompa victoris, fuit in maligno
Carceris antro.
Donec ad caedem genitus satelles
Gurges humanum sitiens cruorem
115Sacra crudeli sceleratus hausit
Pectora ferro.
Vicit has Christi patiendo fortis
Miles aerumnas superumque Regi
Gratias egit, tulerat quod omnes
120Fortiter aestus.
Quare ei sedem tribuit beatam
Cuncta qui large benefacta pensat
Et dedit regnum nequeat quod hora
Eripere aut vis.
125Et dedit caecis revocare lumen
Et dedit morbos varios fugare
Et dedit satis animare functa
Corpora rursus".
Ista dum sancti volucres canebant
130Gemmeum summi ad solium Tonantis
Venit Henricus posuitque cinctam
Fronte coronam.
Et Deo longa est prece gratulatus,
At Deus contra reducem, peractis
135Strenue rebus, patrio recepit
Pectore natum.
Supplices ergo iuvenes, senesque
Omnis Henricum populus precemur:
Da tuis pacem et solidam Britannis,
140Sancte, quietem.
Aut in hunc usum moveantur arma
Ut suos nostris fateantur arcus
Impares Turcae, et fugitiva cedat
Turba Canopo.
145Fac malis nos illecebris linitos
Callidi Ditis laqueos cavere,
Fac humum nos spernere, fac in altum
Tollere mentem [sensus].
Exige hinc pestis rapidae venenum,
150Pelle sudorem subito necantem,
Semper hoc caelum Zephiro et salubri
Rideat aura.
Larga sit nobis pecorique tellus,
Crescat in primis bona sed iuventus,
155Sancte, dum membris validis fruamur
Menteque sana.
Principem nostrum unanimamque serva
Coniugem, ut, cum Methusalem senectam
Vixerint, sero repetant beati
160Gaudia caeli.
Annuat nobis Pater atque Natus
Quique procedens ab utroque magni
Spiritus sese Paraclitus orbis
Corpore miscet.


11. argumentum de regio equo Canicida appellato

Hospes, cernis equum placidis qui ludit habenis:
Innumeros stravit calce vel ore canes,
Quorum ubi latratu petitur, consurgit in iras,
Et Lybicae attollit colla iubasque ferae.
5Tum ruit huc illuc versans spargensque molossos,
Ipsas ut superet nobilitate leas.
Infelix canis est huius qui a dente tenetur,
Mitius infesti fulmen haberet apri.
Actaeon in equum foret hunc si versus ab ira
10Dictynnae, canibus non foret esca suis.
At nunc tam placidus? Mores a principe sumit,
Cui mite ingenium, sed stimulare cave.


12. in quendam

Britanni proceres, videtis illum
Incurvis humeris, tumente ocello,
Multo qui gravidus madet lyeo,
Qui nares habet Atticae volucris,
5Refert qui faciem trucis molossi,
Cui tres vix superant utrimque
Atque idem croceo luto referti
Italas valens per urbes,
Portavit modo cursitans ad assem
10Solus pondera non decem ferenda.
Mox, cum deficeret virens iuventa,
Intactum quid enim impudens relinquit?
Totam contemeravit Hippocrenem,
Legit rhetoricos profanus,
15Invasit quoque principis tabellas,
Verum non tamen hunc labore multo
Quivis rex potuit docere lustris.
Hunc ipsum, moneo, cavete nequam.
Fallit, peierat, involat, rapitque,
20Nullum non scelus hic patraret auro,
Allatrat pariter bonos malosque,
Ipsum dilacerat subinde regem.
Britanni, moneo, cavete pestem.


13. ad Griphum

Quid de Britannis, docte Griphe, sentiam
Quaeris? Leones mansuetos arbitror.
Quos si benigne vellices ponunt iubas,
Manumque lambunt et iubenti obtemperant.
5Verum minaci si flagello provoces,
Antiqua flammat sanguinem ferocia,
Non tela, non tormenta quae laedant vident,
Sed perciti ira caeci in illa proruunt.
Verum quod esse non negabit Francia.


14. ad abbatem Fescanum Gallorum oratorem

Qui Gallos Anglosque inter crudele canebas
Bellum, num belli tristia signa vides?
Legatos mittit Francus quos excipit Anglus
Ut fratrem frater, quem pia vincla tenent.
5Talia tum celebrat convivia qualia Perses
Assuerus, Lagi seu Cleopatra pudor.
Demens, quo tendat Fescanus, bella futura
Speras? Qui si adeat, Tartara pax aderit.


15. ad patrem Richardum | Vintoniensem episcopum

Mos olim patribus fuit,
Regnabat bona cum fides,
Phoebi quo renovat die
Ianus perpetuam orbitam
5Optandi a superis sibi
Quod quisque expeteret magis.
Hinc quendam memorant rei
Qui iratus fuerat suae
Optasse a Iove murmure
10Claro, voceque certa
Centum millia debiti
Et belle, decies quia
Centum milia debuit.
Hunc morem veterem probans,
15Annis servo ego plurimis,
Non quod caelicolas putem,
Illo praecipue die
Aures arrigere ad preces,
Verum quod venerarier
20Cunctis principiis Deos
Sit par, atque precarier
Ut felicia sub manum
Cedant nostra negotia.
Dum ergo hoc principio novi
25Anni quaero quid expetam
Sane nil aliud subit,
Quam te, mi Domine ac pater,
Certum praesidium meum,
Et vivum, et validum diu.
30Ultra vix potis est tibi,
Large cetera sic dedit,
Quicumque Iupiter addere.
Mi vero satis et super
Te vivo arbitror adfore.
35Quare te, Omniparens, precor,
Picti conditor aetheris,
Qui certa vice temporum,
Aevi praecipitem fugam
Iussisti tacite rapi:
40Da tot Vintoniae pio
Nosti quem bene praesuli,
Ianos cernere candidos,
Quot regi Pylii dies,
In meta quot arenulae
45Cumaeae fuerant anus,
Quot ver floribus enitet,
Quot pisces mare ponticum,
Quot caelum volucres capit.
Sed sit viribus integer,
50Robustus, viridis, valens.
Hoc omnes precibus boni,
Hoc Rex, et proceres simul,
Hoc omnis petit Anglia,
Iustis, optime maxime,
55Votis, annue, Iupiter.


16. ad D. Aloysium Marlianum

"Terrarum dea, cui fuere [in urbe] plura
In septem geminis iugis Quirini,
Quam ulli caelicolum dicata templa,
Dic cur squalida, nuda, maesta, sola,
5Et contempta iaces? Ubi rota illa
Et talaria regibus verenda?"
"Singultu impedior loqui, et pudore.
Vicit me miseram ille Marlianus,
Nec vicisse satis ferus putavit
10Ni, ni me laceram, et pudendam adusque
Discissa interula omnibus notandam
Spectandamque probe, ut vides, dedisset".
"At quisnam, rogo, Marlianus?" "Arte
Phoebi qui medica nepos habetur,
15Natura egregie peritus ille,
Caeli qui numeros, et astra callet
Omnes qui historias refert, et orbis
Incunabula fabricamque novit,
Rhetor quem latet et poeta nullus
20Immo quem nihil asserunt latere".
"Qui mirum te igitur fuisse victam?
Res cum semideo fuit, quod oris
Maiestas, gravitas, decora membra et
Procerum est potis indicare corpus.
25At scis (ni hoc quoque vindicare quaeris)
Iuris te nihil in deos habere".


17. ad Coletum theologum

Ferventes toleras, Colete, soles
In Christi bene vinea laborans,
Nunc multo subigis solum ligone,
Nunc sartor silicem improbam revellis,
5Et certas sterili subinde messi
Vites nunc vetulo libro resolvis,
Silvae luxuriemque palmitesque
Nunc ferro aggrederis nimis vagantes,
Curam sed modo vitibus novellis,
10Et nervos adhibes potenter omnes,
Ac praestas operarium valentem.
Faustae restate, plantulae, et Coleto
Praegrandes date protinus racemos
Ardenti fluat undique hac et illac
15Christi spumeus ut lacus Falerno.


18. invitat pueros ad scholam

Christus te, puer, ad suum
Ludum ut formet et instruat
Appellat. Propera, puer.
Non est cur timeas senis
5Praeceptoris ineptias,
Non est cur timeas gravem
Frontis tristitiam et minas.
Nam pulcherrimus est puer
Et mitissimus omnium
10Et doctissimus omnium,
Brutae delicium plagae,
Summi delicium aetheris.
Et contendit amarier
O taliter et amplius
15Praeceptore; beatule,
Ne cessa, propera, puer.
Si veram sapientiam?
Si metron cupis aureum,
Seu post fata novissima,
20Cum natura parens usum
Abs te depositum exiget,
Phoebeam super orbitam,
Stellantem super et globum
Cunctis vivere saeculis,
25Sive haec expetis insimul
Ad Christi propera scholam.


19. de ludis regiis

Iuppiter Henrici despexit ab aethere ludos,
Excitus plausu clangisonisque tubis.
Vidit ut armorum radiis fulvique metalli
Gemmarum et vario spargier astra die:
5"Hic aliquis nostra pugnat de plebe deorum".
Dixit: "Mortalis non movet ista manus;
Aut meus est Gethico natus qui venit ab Haemo,
Aut quae de nostro vertice nata fuit".
Sed dum Henricus equo sese instar fulminis infert
10Atque illum in gyros quoslibet agglomerat,
"Castor hic est", inquit. Cum vero assurgere tantum
Fraxineasque videt frangere in hoste trabes:
"Non ego sum primo deceptus lumine" dixit:
"Mars, Mars est, alius non facit illa deus".
15Verum ubi sidereos nudavit casside vultus,
Henricus Titan visus adesse Iovi.
Tum demum Henricum novit vel voce faventum
Trisque uni est natos fassus inesse suos.


20. ad Erasmum theologum

Nil me lautius esse, suaviusque
Mensis pontificum est diu probatum.
Unum sed modo dulcius repertum:
Argute, eloquium tuum est, Erasme.


21. Andreas Arena Lucensis | domino Nicolao Tegrimi

Antiqui phaleras, equos, coronas,
Arcus marmoreos, trophaea, signa
Loricata et equestria assolebant
Virtuti monumenta collocare.
5At nos praemia, quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Vocaris
Qui recte populi decora palma.
Nec frustra Superos tibi dedisse
Censendum puto tanta, totque bona:
10Clares nobilitate, nec malignis
Rebus aut opibus potens amicis:
Quam rarissima dignitas in ore?
Te si quis videat repente credat,
Talis est facies, ducem aut regentem
15Magnos te populos: sed haec relinquo,
Quae natura tibi manu benigna
Indulsit: meliora comparasti,
Ut comis, facilis, modestus esses.
Lingua melliflua eloquens, disertus,
20Caesarum pariter, Patrumque sacras
Leges, ut digitos tuos recenses;
Annales veteres, novosque calles:
Quid quod fortia facta noluisti
Nostrorum populorum interire?
25Si Iudex placeat tibi, aut Potestas
Mitti, Iudicis amor timorque,
Et fervens animo fugatur ira.
Functo munere, cum libet reverti,
Nihil praeter populi refers amorem.
30Usus si veniat Duces, Senatus,
Reges, Pontifices sacros petendi,
Legatus quis eat repente norunt:
Ad te confugiunt, tuae petuntur
Linguae, divitiis potentiores;
35Unde est utilitas, honos, decusque,
Nuper quale refers diserte adorans
Urbis nomine Iulium secundum.
Virtutes numero togae minores
Non sunt, horrida cum moventur arma;
40Miles si dubius pererret agros,
Hostis si pedites equosve scribat,
Vulgus si trepidet timore belli,
Solus tu dubiae salutis auctor,
Tu firmos animos, serena reddis
45Solus, quae modo nubibus latebant.
Ergo praemia quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Videbunt
Hoc Patres: ego civicam coronam,
Et me perpetuo tibi obligatum.
50Nostri iam valeas decor Senatus,
Et vivas Pyliam precor senectam.


22. Andreas Ammonius Erasmo Desiderio suo

Vis tanta, Erasme, carminis fuit tui,
ut me prorsus et lapidem merum
Certare tecum iambicis adegerit;
Sed vellit aurem Apollo continuo mihi,
5Et "Rana bobus audet, aut oloribus
Certare corvus?" inquit; extemplo manu
Delapsa nostra perculit solum lyra.
Refrixit ille mentis et brevis furor,
Ac paucula haec aegre potui ad te scribere:
10Addam, sed haec Apolline invito tamen,
Erasme, nostri saeculi decus, vale.

1 Ammon

2 Lycas

3 Ammon

4 Lycas

5 Ammon

6 Lycas

7 Ammon

8 Lycas

9 Ammon

10 Lycas

11 Ammon

12 Lycas

13 Ammon

14 Lycas

15 Ammon

16 Lycas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: