Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
Tribus igitur1 modis video esse a nostris2 de amicitia
disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos [p. 29]
pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas,
quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam
stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum
seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant
posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita
sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa
monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur3
animus et a spe4 pariendarum voluptatum seiungi non
potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.