previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[262] atrides protei menelaus Agamemnon et Menelaus uno quidem fataliter fuerant supplicio destinati. namque Atreus et Thyestes fratres fuerunt in se invicem saevi, adeo ut Thyestes cum Aerope, fratris uxore, concumberet: quod dolens Atreus liberos ei epulandos adposuit. sed cum Thyestes post cognitum facinus requireret ultionem, ei Apollo respondit, posse alio scelere illius facinoris vindicem nasci, scilicet si cum Pelopia, filia sua, concumberet. quo facto natus est Aegisthus, fatalis in Atrei geminam subolem. sed Iuppiter Menelai fata miseratus est propter Helenae iugale consortium, et eum per diversa errare maluit, quam Aegisthi manibus interire. hic errans ad Aegyptum usque pervenit, ubi Proteus, deus marinus, regnaverat, cui aliquando rapta a Theseo Helena dicitur commendata: unde quidam dicunt quod ad eam petendam Menelaus ad Aegyptum profectus sit post bella Troiana. sunt qui volunt nec raptam esse a Paride Helenam, sed aliam causam belli fuisse Troiani, illam scilicet, quod Herculem, quaerentem Hylam, suscipere noluerunt. qui autem volunt eam raptam a Paride, hoc dicunt, quod recepta a Proteo per Theseum ad Menelaum transitum fecerit et sic eam Paris rapuerit: secundum quod, ut supra diximus, Menelaus ad Aegyptum Iovis voluntate pervenit, scilicet ne ab Aegistho posset interimi. quod autem ait 'Protei columnas' ratione non vacat: nam columnas Herculis legimus et in Ponto et in Hispania. hunc autem Proteum fortissimum et invictissimum constat fuisse. novimus autem quod omnes fortes Hercules dicebantur: unde videtur hoc adfectasse Vergilius, ut pro finibus 'Protei columnas' diceret, quas habuit Hercules, ut ostenderet eum etiam Herculem dictum. advsque colvmnas protei usque ad fines Aegypti, hoc est usque ad Pharon, ante insulam, nunc partem Alexandriae: Lucanusnunc claustrum pelagi cepit Pharon: insula quondam in medio stetit illa mari sub tempore vatis Proteos, at nunc Pellaeis est proxima muris” . 'Protei' autem Latinus est genetivus, constrictus per synaeresin. 'adusque' autem sic est dictum quemadmodumSiculo prospexit abusque Pachyno” : nam cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'adusque' licenter admissum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: