Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
ac vocis quidem
bonitas1 optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio
atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit:
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur
gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In
gestu2 status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus;
excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum,
nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens;
trunco magis toto se ipse3 moderans et virili laterum
flexione4, bracchii proiectione in contentionibus, contractione
in remissis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.