Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[99]
at vero hic noster, quem principem ponimus,
gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc
solo se exercuit aut huic generi studuit1 uni nec suam
copiam cum illis duobus generibus2 temperavit, maxime est
contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie
dicit, sapiens iam3, medius suavis, hic autem copiosissimus,
si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite
distincte facete4 dicere, praesertim cum causae partim
totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si
is non praeparatis auribus inflammare rem coepit5, furere
apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus
videtur6.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.