Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[177]
quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes
auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae
sic aperta est, ut mirer veteres1 non esse com-
[p. 2059]
motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse
apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque
pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse
iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi
fuerunt. Ipsae enim aures2 vel animus aurium nuntio naturalem
quandam in se continet vocum omnium mensionem3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.