Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[235]
isti autem cum
dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est
nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi
humilius dictum est tamen simile est1—, scopas ut ita
dicam2 mihi videntur dissolvere3. Atque ut plane genus
hoc, quod ego laudo4, contempsisse videantur, aut scribant
aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo-
sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi-
davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse5
eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra
voles lingua eo genere quo illi volunt6; facilius est enim
apta dissolvere quam dissipata conectere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.