previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copiaserant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equitesHiberum traiecit. [2] ibi [p. 344] quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit, [3] urbem cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenamibi arma ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant —, [4] sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora, qua nostro adiacet mari. [5] nemo omnium, quo iretur, sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. [6] septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est simul terra marique. castra ab regione urbis, qua in septentrionem versa est, posita; his ab tergonam frons natura tuta eratduplex vallum obiectum. [7] etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus mille et ducentos passus in latitudinem patens. [8] huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari; ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare. [9] continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, [10] seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: