previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [23]

quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti1 sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis. etenim recordamini, [24] Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit2: C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione3 civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo4 viro Q. Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. [25] atque illae tamen omnes5 dissensiones erant eius modi quae6 non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sint7. in hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria8 cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes9 conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque10 servavi.


1 erepti αho: et erepti tux: om. β

2 oppressit eiecit ex urbe add. αβho: ex urbe eiecit add. tux, del. Lambinus

3 deminutione diminutione (demutatione C1: dimicatione x) codd.

4 ac fortissimo t sol.

5 atque... omnes seclusi (tamen omnes om. x

6 quae αh: Quirites, quae βγ

7 atque illae... sint del. Bloch

8 barbaries hx2

9 omnes om. bs, ante salvi hab. tux

10 integros incolumisque omnes incolumes, Quirites (q. l) β

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: