previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebamnon enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — , sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent1 infirmos sine illo ac debilis fore putabam. [4] atque ego, ut2 vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque3 ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse T.4 Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota5 res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur. [5] itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem6 exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito7 fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio8 cum gladiis miseram. [6] interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges9 ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur10 et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris.


1 restitissent remansissent hγ

2 ut bsγ: om. ahl

3 cum litteris mandatisque post civis ponit Nohl

4 esse T. esse Vhγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter

5 tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139)

6 rem omnem γ

7 bipertiti bshγ

8 re (r.) p. praesidio AVβho: re publica, praesidio Muretus

9 Allobroges αl: Allobrogum cett.

10 educuntur hγ et ante ab illis sup. lin. hab. l., om. hγ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: