[88]
at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium
esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista
ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita
multum agitata, ita diu iactata ista res1 est ut hodierno die
primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas
vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum
tamen ista multa2 iudicia quae sunt? ego enim me ad
omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea
iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut3
tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse4, partim
nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse,
partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia
sint neque existimata.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.